Nomine Vespasiani librari ad
Alfonsum Palentinum.
Quidam familiaris Reverendi Patris ac Praesulis Ispalensis reddidit
mihi nuper elegantissimas litteras tuas, ex quibus non mediocrem
cepi animo voluptatem. Renovarunt enim memoriam amicitie nostre,
qua vivente Nicolao pontifice ita inter nos devincti coniunctique
fuimus, ut mihi persuasum sit nullum esse intervallum aut temporis
aut loci, quod huic mutue benivolentie possit obesse. Distantia
enim locorum, ut Aristoteles inquit, usum amicitie tollit, amicitiam
non tollit. Tu de te scis, ego de me ipso profitebor. Eae sunt
virtutes tue, ea humanitas, ea in me merita, ut dum vivam immemor
tui esse non possim.
Sed si fuit unquam tempus ullum, in quo hec nostra civitas te
aut quemquam alium delectaverit, nunc proculdubio talis esse apparet
ut Florentiam illam, que tibi ea tempestate qua scribis tantopere
probabatur, nunc in omni genere artium sine controversia superet.
Primum
litterarum studia numquam magis in hac urbe viguerunt, multique
hic adolescentes multique iuvenes reperiuntur eruditi litteris
grecis atque latinis, plerique etiam ita Aristotelicis Platonicisque
disciplinis instructi, ut in Academia educati videantur. Venit
enim in hanc urbem Argyropylus Bizantius statim post obitum
Nicolai
pontificis, vir prestans ingenio et doctrina et vetere illa Grecia
dignus, qui multos annos iuventutem Florentinam non modo litteris
grecis, sed etiam his artibus erudivit que ad bene beateque vivendum
pertinere videntur. Itaque philosophiam tum de vita et moribus,
tum etiam de natura, summa cum elegantia antiquorum more et docet
et docuit. Plures Aristotelis libros latinos fecit. Platonis opiniones
atque arcanam illam et reconditam disciplinam diligenter aperuit,
non sine magna audientium admiratione. Itaque nonnulli iuvenes,
antea litteris latinis egregie eruditi, cum nunc ad scribendi
rationem litteras grecas et philosophicas addiderint disciplinas,
eo evaserunt ut opera nonnulla ediderint, elegantissima illa quidem
et omnium cognitione dignissima.
Preterea hec nostra urbs novis edificiis pulcrior in dies ornatiorque
efficitur. Incredibile dictu est quanto studio cives ad construendas
egregias domos et publica erigenda edificia mentes converterint.
Cosmus ipse clarissimus vir nunc privatas domos, nunc sacras edes,
nunc monasteria tum in urbe tum extra urbem tot tantisque sumptibus
condit, ut antiquorum vel Imperatorum vel Regum magnificentiam
equare videantur. Bibliothecam insuper egregiam struit, libros
undique colligit. Iam ego librariorum magnum numerum habeo, qui
mercede ab eo accepta libros et gentiles et sacros scribunt. Greci
quoque libri undique conquiruntur, quos ille magnificus vir summa
diligentia comparat, non solum ut sibi glorie, urbi ornamento
sint, sed etiam ut doctorum hominum industriam iuvent. Sic igitur
magis quam umquam antea Florentia floret, non modo litterarum
studio et nobilissimarum artium disciplinis, sed etiam pictura,
sculptura aliisque permultis que nunc omitto, ne in singulis recensendis
nimium nobis ipsis blandiri videamur.
Sed ut ad rem nostram redeam, familiaris ille Presulis Hispalensis
cum hinc decedens Romam proficisceretur, notulam librorum mihi
reliquit quos ille Reverendus Pater habere cupit. Ego vero, avidus
obsequendi Dominationi Sue, post discessum illius tot iam comparavi,
ut iam maiorem partem eorum pro suo arbitratu habere possit; curavique
deinde ut ceteri quoque in suo reditu adsint eumque de omnibus
rebus certiorem reddidi. Cum vero Reverenda Dominatio Sua ad parandam
hanc egregiam librorum supellectilem mentem converterit, et magnis
laudibus optimam eius voluntatem efferendam censeo, et tibi etiam
gratulandum puto, quod Dominum habeas studijs et litteris et nobilissimis
disciplinis tam vehementer affectum.
De re autem clarissimi viri Nugnij Guthman eam curam cogitationemque
suscepi, quam sue virtutes et sua in me merita postulant; et quamquam
difficillimum sit Macrobium illum De Saturnalibus ob sui materiam
in Tuscam linguam transferre, curabo tamen iamque operam dedi
ut satis suo desiderio fiat. Nec (ut eum certiorem reddo) de hac
re alias litteras suscepi: cepissem enim multo antea huic rei
operam dare, si prius eius desiderium cognovissem. Nihil enim
mihi antiquius esse nec quicquam gratius videri potest, quam morem
gerere voluntati sue, cui ego tantum debeo pro suis singularibus
virtutibus et summis in me officijs, ut humanitas eius cum grata
recordatione ante oculos meos semper versetur.
Quo vero reliquum est, te certiorem faciendum puto Jacobum
Pandolfinum, qui has tibi litteras reddet, adolescentem
esse nobilem, probum, integrum et optimis moribus institutum
et mihi amicissimum; quatuor habet fratres,
omnes litteris eruditos et summa mecum familiaritate coniunctos.
Qua re te rogo ut, quibuscumque rebus potes potes autem plurimis
favere ei et morem gerere pro nostra amicitia velis. Quod si
etiam Reverendus
Presul eo in libris transferendis uti vellet,
homo est ipse et sui etiam fratres omni fide digni, et si quid
ad rem pertinet etiam locupletes. Vale. Florentie,
die 24 septembris 1463.