Vespasianus Joannj de Monte Tabur salutem.
Suscepi nuper litteras tuas, quibus nescio quid gratius suscipi
a me poterat. Intelligo enim quanta sit tua erga me benivolentia,
ut animus promptus obsequi voto meo, pro qua quidem re ago tibi
gratias immortales. Iis vero certior sum factus creationem Cardinalium
tibi impedimento fuisse quominus Sanctitatem Domini Nostri visitaveris;
perturbata enim esse omnia, neque Scriptores neque Signatores
domi adhuc esse susceptos. Que quidem documenta eiusmodi sunt,
ut haud sciam an prudentius sit sperare quam timere. Deus fortunet
res nostras. Tu vero ex secundis litteris fac aliquid sentiam
de negotio amborum. Domino Joanni et reliquis amicis et de litteris
et de re tua dixi id quod desiderabas, sed ille asserit litteras
se misisse. De Cardinalibus que scribis mihi gratissima sunt:
viri enim habentur probatissimi et digni qui ad talem dignitatem,
assumerentur.
Vale. Ego me tibi et rem meam commendo plurimum.
Florentie, die 21 decembris
1448.