Metadati

  • Addressee:Alfonso Fernandez de Palencia
  • Place:Firenze
  • Date:1463
  • Source:BNCF

Tags - Entries

  • Persone
  • Codici
  • Lessico
  • Citazioni
  • Segni della scrittura
  • Note

<< 24 | 26>>

25 - Vespasiano ad Alfonso Fernandez de Palencia.
Firenze, 24 settembre 1463.

Firenze, Biblioteca Nazionale, Magl. VIII, 1390, ff. 47v-48v.


Ed. Fossi, pp 60-63; Cagni, pp. 150-153.



Firenze, Biblioteca Nazionale, Magl. VIII, 1390, f. 47v Nomine Vespasiani librari ad Alfonsum Palentinum.
Quidam familiaris Reverendi Patris ac Praesulis Ispalensis reddidit mihi nuper elegantissimas litteras tuas, ex quibus non mediocrem cepi animo voluptatem. Renovarunt enim memoriam amicitie nostre, qua vivente Nicolao pontifice ita inter nos devincti coniunctique fuimus, ut mihi persuasum sit nullum esse intervallum aut temporis aut loci, quod huic mutue benivolentie possit obesse. Distantia enim locorum, ut Aristoteles inquit, usum amicitie tollit, amicitiam non tollit. Tu de te scis, ego de me ipso profitebor. Eae sunt virtutes tue, ea humanitas, ea in me merita, ut dum vivam immemor tui esse non possim.
Sed si fuit unquam tempus ullum, in quo hec nostra civitas te aut quemquam alium delectaverit, nunc proculdubio talis esse apparet ut Florentiam illam, que tibi ea tempestate qua scribis tantopere probabatur, nunc in omni genere artium sine controversia superet.

Firenze, Biblioteca Nazionale, Magl. VIII, 1390, f. 48vPrimum litterarum studia numquam magis in hac urbe viguerunt, multique hic adolescentes multique iuvenes reperiuntur eruditi litteris grecis atque latinis, plerique etiam ita Aristotelicis Platonicisque disciplinis instructi, ut in Academia educati videantur. Venit enim in hanc urbem Argyropylus Bizantius statim post obitum Nicolai pontificis, vir prestans ingenio et doctrina et vetere illa Grecia dignus, qui multos annos iuventutem Florentinam non modo litteris grecis, sed etiam his artibus erudivit que ad bene beateque vivendum pertinere videntur. Itaque philosophiam tum de vita et moribus, tum etiam de natura, summa cum elegantia antiquorum more et docet et docuit. Plures Aristotelis libros latinos fecit. Platonis opiniones atque arcanam illam et reconditam disciplinam diligenter aperuit, non sine magna audientium admiratione. Itaque nonnulli iuvenes, antea litteris latinis egregie eruditi, cum nunc ad scribendi rationem litteras grecas et philosophicas addiderint disciplinas, eo evaserunt ut opera nonnulla ediderint, elegantissima illa quidem et omnium cognitione dignissima.
Preterea hec nostra urbs novis edificiis pulcrior in dies ornatiorque efficitur. Incredibile dictu est quanto studio cives ad construendas egregias domos et publica erigenda edificia mentes converterint. Cosmus ipse clarissimus vir nunc privatas domos, nunc sacras edes, nunc monasteria tum in urbe tum extra urbem tot tantisque sumptibus condit, ut antiquorum vel Imperatorum vel Regum magnificentiam equare videantur. Bibliothecam insuper egregiam struit, libros undique colligit. Iam ego librariorum magnum numerum habeo, qui mercede ab eo accepta libros et gentiles et sacros scribunt. Greci quoque libri undique conquiruntur, quos ille magnificus vir summa diligentia comparat, non solum ut sibi glorie, urbi ornamento sint, sed etiam ut doctorum hominum industriam iuvent. Sic igitur magis quam umquam antea Florentia floret, non modo litterarum studio et nobilissimarum artium disciplinis, sed etiam pictura, sculptura aliisque permultis que nunc omitto, ne in singulis recensendis nimium nobis ipsis blandiri videamur.
Sed ut ad rem nostram redeam, familiaris ille Presulis Hispalensis cum hinc decedens Romam proficisceretur, notulam librorum mihi reliquit quos ille Reverendus Pater habere cupit. Ego vero, avidus obsequendi Dominationi Sue, post discessum illius tot iam comparavi, ut iam maiorem partem eorum pro suo arbitratu habere possit; curavique deinde ut ceteri quoque in suo reditu adsint eumque de omnibus rebus certiorem reddidi. Cum vero Reverenda Dominatio Sua ad parandam hanc egregiam librorum supellectilem mentem converterit, et magnis laudibus optimam eius voluntatem efferendam censeo, et tibi etiam gratulandum puto, quod Dominum habeas studijs et litteris et nobilissimis disciplinis tam vehementer affectum.
De re autem clarissimi viri Nugnij Guthman eam curam cogitationemque suscepi, quam sue virtutes et sua in me merita postulant; et quamquam difficillimum sit Macrobium illum De Saturnalibus ob sui materiam in Tuscam linguam transferre, curabo tamen iamque operam dedi ut satis suo desiderio fiat. Nec (ut eum certiorem reddo) de hac re alias litteras suscepi: cepissem enim multo antea huic rei operam dare, si prius eius desiderium cognovissem. Nihil enim mihi antiquius esse nec quicquam gratius videri potest, quam morem gerere voluntati sue, cui ego tantum debeo pro suis singularibus virtutibus et summis in me officijs, ut humanitas eius cum grata recordatione ante oculos meos semper versetur.
Quo vero reliquum est, te certiorem faciendum puto Jacobum Pandolfinum, qui has tibi litteras reddet, adolescentem esse nobilem, probum, integrum et optimis moribus institutum et mihi amicissimum; quatuor habet fratres, omnes litteris eruditos et summa mecum familiaritate coniunctos. Qua re te rogo ut, quibuscumque rebus potes potes autem plurimis favere ei et morem gerere pro nostra amicitia velis. Quod si etiam Reverendus Presul eo in libris transferendis uti vellet, homo est ipse et sui etiam fratres omni fide digni, et si quid ad rem pertinet etiam locupletes. Vale. Florentie, die 24 septembris 1463.

  • Lettera 25

    La lettera è scritta nell'elegante latino dell'Acciaiuoli. Nel manoscritto si legge la frase: "Nomine Vespasiani librarij ad Alfonsum Palentinum" e quindi è ipotizzabile che non solo sia uscita dalla penna dell'Acciaiuoli, ma che sia dello stesso Acciaiuoli, anche se scritta a nome di Vespasiano.

  • "Alfonsum Palentinum"

    Alfonso Fernandez de Palencia fu storiografio e lessicocografo castigliano, autore di una serie di componimenti in lingua latina e in castigliano.

  • "Reverendi Patris ac Praesulis Ispalensis" ... "Presulis Hispalensis" ... "Reverendus Pater" ... "Reverendus Presul"

    Alfonso de Fonseca, vescovo di Siviglia dal 1454 al 1473. Possiamo supporre un coinvolgimento di Vespasiano nella creazione della raccolta libraria (cfr. infra nel testo), anche se nelle Vite non ne viene fatta menzione.

  • "Nicolao pontifice" ... "Nicolai pontificis"

    Niccolò V (cfr. lettera 4). Vespasiano si riferisce qui ad episodi risalenti all'epoca del pontificato di Niccolò V, morto nel 1455. A lui succedette Pio II.

  • "Argyropylus Bizantius"

    Giovanni Argiropulo (cfr. lettera 23).

  • "Cosmus"

    Cosimo de' Medici fu protettore di Vespasiano e committente di due delle imprese librarie più importanti del nostro commerciante e imprenditore: la biblioteca di San Marco e la biblioteca di Fiesole (cfr. anche lettera 26). Vespasiano ne ha tracciato un lungo e lusinghiero profilo (Vite, p. 722 [II, 167]), che ben documenta, fra le altre cose, la storia della formazione delle due librerie medicee pubbliche.

  • "Bibliothecam insuper egregiam struit, libros undique colligit"

    Si tratta del lavoro di Fiesole di cui Vespasiano parla anche nella lettera successiva a Cosimo de' Medici (lettera 26). Vespasiano ci informa che ha già messo a disposizione di Cosimo molti copisti, per la trascrizione di opere sia pagane che cristiane. Nella vita di Cosimo, Vespasiano dice di averne messi a lavorare ben quarantacinque, al fine di approntare la biblioteca della Badia di Fiesole e di aver concluso i lavori per "volumi dugento in mesi ventidua" (Vite, p. 738 [II, 183]). Vespasiano ci informa poi della ricerca di testi greci.

  • "notulam librorum"

    Lista di libri lasciata da Alfonso de Fonseca a Vespasiano, contenente un elenco dei desiderata del vescovo. Questo dettaglio conferma l'esistenza di un rapporto di scambio fra Vespasiano e Alfonso de Fonseca; è probabile che Vespasiano abbia procacciato codici per il vescovo di Siviglia.

  • "Nugnij Guthman"

    Nuño Guzmán, nobile spagnolo, appassionato bibliofilo, conosciuto da Vespasiano durante un soggiorno in Firenze. Vespasiano ne ha scritto il profilo (Vite, p. 406 [I, 435]), identificandolo come raccoglitore di codici, molti dei quali fatti scrivere in Italia, "nella lingua toscana" ed inviati in Spagna (Vite, p. 409 [I, 438]). La sua biblioteca andò però dispersa ("fece in questa lingua [volgare] una degnissima libreria, le quale, prevento dalla morte in Sibilia, capitarono male", Vite, p. 412 [I, 441]). Sempre dalle Vite sappiamo anche che fece ordinare volgarizzamenti di alcune opere fra cui i Saturnalia di Macrobio (Vite, p. 412 [I, 441]; cfr. anche nota successiva).

  • "Macrobium illum De Saturnalibus" ... "in Tuscam linguam transferre"

    Saturnalia di Macrobio. Il codice fu probabilmente trascritto da Leonardo Tolosani da Colle (cfr. De la Mare, New research, p. 435), notaio e copista, amico di Vespasiano (cfr. lettera 33 e lettera 34). Per mezzo di Alfonso Fernandez de Palencia, il Guzmán ne chiede il volgarizzamento a Vespasiano.

  • "Jacobum Pandolfinum" ... "quatuor habet fratres"

    Jacopo Pandolfini è l'ultimo figlio maschio di Giannozzo (cfr. lettera 14). Gli altri fratelli qui ricordati ("habet fratres") sono: Pandolfo (1424-1465), Pierfilippo (1437-1497), corrispondente di Vespasiano, Priore (1439-1484) e Nicolò (1440-1518). Cfr. Cagni, Vespasiano, p. 152, n. 2.