Metadati

  • Addressee:Jean Jouffroy
  • Place:Firenze
  • Date:1461
  • Source:BAV

Tags - Entries

  • Persone
  • Codici
  • Note

<< 19 | 21>>

20 - Vespasiano a Jean Jouffroy.
Firenze, 10 gennaio 1461.

Roma, Biblioteca Apostolica Vaticana, Vat. lat. 326, ff. 26r-v.


Ed. Mercati, pp. 358-360; Cagni, pp. 142-143.


Roma, Biblioteca Apostolica Vaticana, Vat. lat. 326, f. 26Reverende in Christo Pater et Domine, humili commendatione premissa et cetera.
Pauci sunt dies elapsi, quod ego dedi litteras Dominationi Vestre et illis significavi qualiter consignaveram Gerozo de Pillis quatuor volumina Commentariorum Sancti Jheronimi et in Novum et in Vetus Testamentum: que quidem maxima cum difficultate ut transcriberentur procuravi. Putabam ultra verum pretium consequi debere a Dominatione Vestra pro meo labore aliquid mercedis et dono; verum hoc non solum consecutus sum, attamen de vero pretio et capitali michi deest; et de hac re non ut debeo, sed ut possum sum contentus.
Feceram principiare Comentum Jheronimi super Isaiam et nunc est expletum. Si Dominatio Vestra illud vult quemadmodum in nota mihi tradita propria manu Dominationi Vestre scripta continetur - certiorari expecto. In illa enim nota continetur quod, preter Commentum super Ezechiele quod Dominatio Vestra dixit apud se habere, ego facerem alios super Scriptura Sancta inclusive super Veteri et Novo Testamento.
Restant preterea in manibus meis Jheronimus super Isaiam prefatus et super Matteo et Marcho; et de istis duobus pretium mihi adhuc solvi debet: de quibus oro Dominationem Vestram ut faciatis mihi fieri debitum, ad hoc ut possim de Dominatione Vestra bene mereri et eiusdem laudes referre, quemadmodum usque ad hec tempora contigit. Et si Dominatio Vestra vult residuum super Sancta Scriptura, paratus sum providere quod Dominatio Vestra habeat id quod nullus in Italia alter unquam habuit nec habet. In super rogo Dominationem Vestram quod provideat pro illo Eusebio Panfilo De preparatione Evangelica: nam, si illud vultis, habeo optimum et quam primum transmittam.
Ego me Dominationi Vestre plurimum recommitto.
Florentie, die 10 januarij 1460.

Excelse Vestre Reverende Dominationis Servus
Vespasianus librarius


[a tergo]
Reverendo in Christo Patri et Domino, Domino Joanni Episcopo Atrabatensi dignissimo ac Sanctissimi Domini Nostri Referendario, Domino meo singularissimo.


  • Lettera 20

    Originale. Data in stile fiorentino. Autografo di Donato Acciaiuoli. È l'unica lettera scritta per Vespasiano che non rientra nel volume delle lettere dell'Acciaiuoli, il Magl. VIII, 1390.

  • Commentum super Ezechiele quod Dominatio Vestra dixit apud se habere

    Il commento di S. Girolamo a Ezechiele, che Vespasiano dichiara già essere in possesso del Jouffroy, è lo stesso codice che tramanda la presente lettera (Vat. Lat. 326).

  • super Matteo et Marcho

    In Lanconelli Vat. Lat. 335 ("a. 1460, S. Girolamo, In Marcum et Matthaeum expositiones").

  • "Joanni Episcopo Atrabatensi"

    Jean Jouffroy, abate del monastero benedettino di Luxeuil in diocesi di Besançon. Fu vescovo di Arras ("Atrabatensi") dal 30 aprile 1453 al 17 aprile 1463 allorché fu trasferito alla sede d'Alby; qui rimase fino alla morte, che avvenne poco prima del 7 dicembre 1473. Venne elevato alla porpora cardinalizia da Pio II il 18 dicembre 1461, alcuni mesi dopo aver ricevuto la presente lettera. Cfr. Cagni, Vespasiano, p. 73 e p. 142 e Mercati, Una lettera, pp. 358-60.
    Possedeva una ricca collezione di manoscritti, molti dei quali realizzati o procacciati da Vespasiano. Sono identificabili due biblioteche del Jouffroy, una a Roma, il cui fondo è confluito nella Biblioteca Vaticana, e una in Francia, che donò integralmente alla badia di S. Denis (Sabbadini, Le scoperte, p. 195) e ora è in parte conservata nella Nazionale di Parigi (cfr. De la Mare, New research, App. III, nos. 10-11). Sul fondo vaticano del Jouffroy si veda Lanconelli.