Domino
Ghuiglelmo Grain.
Reverende in Christo pater et domine mi singularissime, habui
nuper litteras a Nicholao Xaston, que etsi semper mihi sint grate,
heae certe fuerunt gratissime, non eo solum quod pro suo in me
amore me oblectarunt satis, sed etiam quod novi Dominationem Vestram
optime valere, quo mihi nil potest esse suavius. Quod autem scribit
fuisse vos in continuis occupationibus et maximis negotiis, sperareque
res vestras successuras ex voto, si ita eveniet gaudebo non mediocriter;
intelligo enim me omnino situm esse in vobis, fortunamque meam
aut secundam aut adversam pendere ex fortuna et dignitate vestra.
Opera Tertulliani et Athanasij et Gregorij Nazanzeni in papiro
scripta cum superioribus litteris misi, que iam habuisse vos puto.
De Vitis Plutarchi et reliquis operibus expecto cognoscere propositum
vestrum. Hic nil aliud restat, quod agendum sit, nisi reliquum
quiddam Laertij Diogenis, quod brevi absolvetur. Ego me vobis
plurimum commendo.
Ex Florentia, die 30
decembris 1448.