Messer Giannozzo Manetti a Vespasiano salute.
Dici non potest, Vespasiane suavissime, quantum tua eruditione
delecter, quantumque te cupiam fieri sapientem: non adumbrata
et seculari sapientia, quae apud Deum rite stultitia appellari
solet, sed potius vera illa ac divina, quae accurata quadam sacrarum
litterarum cognitione vel maxime continetur, quaeque sola cultores
suos et viventes ex homunculis dignissimos viros efficit, et mortuos
quoque, vitae probitate condita, ex miseris ac defunctis beatos
immortalesque reddit. Quocirca litteras tuas summa propterea alacritate
perlegi, quoniam singularem quendam et precipuum divinarum rerum
gustum continere ac pre se ferre videbantur.
Due
enim ambiguitates, quantum nos ex diligenti predictarum litterarum
lectione intelligere ac percipere potuimus, de parvulis ante Baptismum
defunctis tibi ex responsionibus nostris suboriebantur.
Salutiferam
nanque Jesu Christi Domini nostri mortem usque adeo pretiosam
fuisse existimas, ut parvulos, licet originali duntaxat labe coinquinatos,
mundare ac salvare posset, quos neque in Patrem neque in Filium
neque etiam in Spiritum Sanctum, iuxta illam celebratam Evangelii
sententiam, peccasse constat. Nos igitur tibi, egregio et peculiari
amico nostro, ut par est, obsequi ac morem gerere cupientes, predictis
interrogationibus tuis breviter respondebimus. Nam latissimus
nobis ad pervagandum campus ostenderetur, si hec ipsa paulo latius
exornare atque oratorio more uberius explicare vellemus: quod
non tam vitandi laboris, quam minuende opinionis causa, quae de
scriptorum nostrorum prolixitate ab imperitis, ut mihi videtur,
hominibus habetur, de industria vitavimus. Si itaque tibi in tantis
et tam magnis rebus, quemadmodum diximus, breviter respondebimus,
nec tibi, ut arbitror, nec certe nobis satisfaciemus. Ampla quippe
et ardua, nisi forte quedam mercatoria et institoria negotia,
concise simul atque eleganter tractari explicarive non possunt.
Sed de his alias. Nunc ad interrogationes tuas breviter accedamus.
Meritum Passionis Christi in se ipso tantum ac tam magnum fuisse
concedimus, quantum dici excogitarive potest.
Tantum enim extitisse constat, ut omnes homines ex peccato originali antea damnatos absque ulla hesitatione redimeret, redemptosque salvaret; omnes inquam homines, quicunque vel lege naturali bene probeque vixerant, vel scripta ac veteri per Circumcisionem, vel evangelica ac nova per Baptismum, preceptis sacramentisque suis paruerant, nisi iam parvuli et infantes extitissent, quibus solis ante lationem legis divina et infinita benignitas, et postea Circumcisio, ac denique Baptismum ex precipuis et innumerabilibus Christiane Passionis meritis premiisque ad perpetuam quandam et aeternam eorum salutem sufficere videbatur. Siquidem omnes cuiuscunque aetatis homines in gratia Dei defuncti, quodam loco a caeteris facinorosis perditisque mortalibus separato, usque ad preciosum Domini nostri patibulum servabantur: e quo quidem loco, veluti ex obscuris et tenebrosis carceribus per Dominicam mortem in lucem erutos et extractos, in caelo, certo quodam beatorum spirituum receptaculo, ex sacra Lectione collocatos esse cognovimus. Ceterum post scriptas veterem novamque leges tam salutiferam ac tam preciosam Domini nostri Passionem nemini profuisse credimus, qui nulla veteris ac novae legis Circumcisionis saltem ac Baptismi precepta sacramentave servassent. Sed quoniam parvulos sine Baptismate defunctos prima nove legis sacramenta nequaquam adimplesse intelligimus, eis predictam Christi mortem nullatenus prodesse potuisse concedimus.
Atque
ad primam interrogationem tuam brevius quam voluissem in hunc
modum respondisse sufficiat. Ad secundam vero de evangelica
auctoritate ad quandam defunctorum parvulorum excusationem ac
defensionem abs te allegata brevissime respondebimus. Proinde
id ipsum de peccato actuali, non de originali, intelligendum,
ac sic explanandum esse censemus. Etsi infantes ante Baptismum
defuncti neque in Patrem neque in Filium neque in Spiritum Sanctum
peccaverunt, quod facile concedimus, non tamen exinde consequens
esse videtur ut a labe originali immunes evaserint: cuius reatu
ut theolog<ic>o
verbo utamur quicunque nascuntur infecti ac coinquinati, non
immerito damnari creduntur, nisi iam vel divina benignitas,
vel Circumcisio, vel Baptismus miserabilem prorsus et infelicem
eorum mortem prevenerit, quemadmodum in epistola nostra, quam
de his rebus alias ad te scripsimus, latius et uberius explicavimus
ac paulo superius commemoravimus.
Atque haec habuimus quae interrogationibus tuis breviter responderemus.
In quo quidem, si forte tibi penitus non satis fecerimus, quod
fore existimamus et credimus, vane imperitorum et ignavorum hominum
opinioni attribuas velim, cui interdum cedere et obsequi oportere
veteres sapientes tradidere.
Et se così è, abbi patientia tanto
che con la voce viva io ti possa ristorare, et allora abbondantemente
suppliremo a ogni manchamento.
Et
spero sarà presto, perché il nostro Agnolo
Baldesi et io abbiamo diliberato di venirvi
a vedere et starci un dì con voi, quando e' fia tornato
di Mugello. Et io vi vengho volentieri ogni rispetto, et spetialmente
per ritrovarmi un poco con Dietisalvi,
il quale ti priegho saluti et conforti per mia parte in quel
modo et in quella forma ti pare richieggha le laudabili conditioni
della sua persona et la singulare affectione che, come tu sai,
gli porto. Vale et me ut facis ama.
Datum Vacciani, die
8 octobris 1450.