Metadati

  • Sender:Giannozzo Manetti
  • Place:Vacciano
  • Date:1450
  • Source:BMLF

Tags - Entries

  • Persone
  • Note

<< 6 | 8>>

7 - Giannozzo Manetti a Vespasiano.
Vacciano, 8 ottobre 1450.

Firenze, Biblioteca Medicea Laurenziana, Plut. 90 sup. 30, ff. 1-4v.


Ed. parziale Bandini, III, coll. 490-491; Ed. completa Fanfani, pp. 165-167;
Frati, pp. 336-339; Cagni, p. 125-128.


Firenze, Bibl. Medic. Laur., Plut. 90 sup. 30, f. 1r Messer Giannozzo Manetti a Vespasiano salute.
Dici non potest, Vespasiane suavissime, quantum tua eruditione delecter, quantumque te cupiam fieri sapientem: non adumbrata et seculari sapientia, quae apud Deum rite stultitia appellari solet, sed potius vera illa ac divina, quae accurata quadam sacrarum litterarum cognitione vel maxime continetur, quaeque sola cultores suos et viventes ex homunculis dignissimos viros efficit, et mortuos quoque, vitae probitate condita, ex miseris ac defunctis beatos immortalesque reddit. Quocirca litteras tuas summa propterea alacritate perlegi, quoniam singularem quendam et precipuum divinarum rerum gustum continere ac pre se ferre videbantur.

Firenze, Bibl. Medic. Laur., Plut. 90 sup. 30, ff. 1v-2rDue enim ambiguitates, quantum nos ex diligenti predictarum litterarum lectione intelligere ac percipere potuimus, de parvulis ante Baptismum defunctis tibi ex responsionibus nostris suboriebantur.
Salutiferam nanque Jesu Christi Domini nostri mortem usque adeo pretiosam fuisse existimas, ut parvulos, licet originali duntaxat labe coinquinatos, mundare ac salvare posset, quos neque in Patrem neque in Filium neque etiam in Spiritum Sanctum, iuxta illam celebratam Evangelii sententiam, peccasse constat. Nos igitur tibi, egregio et peculiari amico nostro, ut par est, obsequi ac morem gerere cupientes, predictis interrogationibus tuis breviter respondebimus. Nam latissimus nobis ad pervagandum campus ostenderetur, si hec ipsa paulo latius exornare atque oratorio more uberius explicare vellemus: quod non tam vitandi laboris, quam minuende opinionis causa, quae de scriptorum nostrorum prolixitate ab imperitis, ut mihi videtur, hominibus habetur, de industria vitavimus. Si itaque tibi in tantis et tam magnis rebus, quemadmodum diximus, breviter respondebimus, nec tibi, ut arbitror, nec certe nobis satisfaciemus. Ampla quippe et ardua, nisi forte quedam mercatoria et institoria negotia, concise simul atque eleganter tractari explicarive non possunt.
Sed de his alias. Nunc ad interrogationes tuas breviter accedamus.
Meritum Passionis Christi in se ipso tantum ac tam magnum fuisse concedimus, quantum dici excogitarive potest.

Firenze, Bibl. Medic. Laur., Plut. 90 sup. 30, ff. 2v-3rTantum enim extitisse constat, ut omnes homines ex peccato originali antea damnatos absque ulla hesitatione redimeret, redemptosque salvaret; omnes inquam homines, quicunque vel lege naturali bene probeque vixerant, vel scripta ac veteri per Circumcisionem, vel evangelica ac nova per Baptismum, preceptis sacramentisque suis paruerant, nisi iam parvuli et infantes extitissent, quibus solis ante lationem legis divina et infinita benignitas, et postea Circumcisio, ac denique Baptismum ex precipuis et innumerabilibus Christiane Passionis meritis premiisque ad perpetuam quandam et aeternam eorum salutem sufficere videbatur. Siquidem omnes cuiuscunque aetatis homines in gratia Dei defuncti, quodam loco a caeteris facinorosis perditisque mortalibus separato, usque ad preciosum Domini nostri patibulum servabantur: e quo quidem loco, veluti ex obscuris et tenebrosis carceribus per Dominicam mortem in lucem erutos et extractos, in caelo, certo quodam beatorum spirituum receptaculo, ex sacra Lectione collocatos esse cognovimus. Ceterum post scriptas veterem novamque leges tam salutiferam ac tam preciosam Domini nostri Passionem nemini profuisse credimus, qui nulla veteris ac novae legis Circumcisionis saltem ac Baptismi precepta sacramentave servassent. Sed quoniam parvulos sine Baptismate defunctos prima nove legis sacramenta nequaquam adimplesse intelligimus, eis predictam Christi mortem nullatenus prodesse potuisse concedimus.

Firenze, Bibl. Medic. Laur., Plut. 90 sup. 30, ff. 3v-4rAtque ad primam interrogationem tuam brevius quam voluissem in hunc modum respondisse sufficiat. Ad secundam vero de evangelica auctoritate ad quandam defunctorum parvulorum excusationem ac defensionem abs te allegata brevissime respondebimus. Proinde id ipsum de peccato actuali, non de originali, intelligendum, ac sic explanandum esse censemus. Etsi infantes ante Baptismum defuncti neque in Patrem neque in Filium neque in Spiritum Sanctum peccaverunt, quod facile concedimus, non tamen exinde consequens esse videtur ut a labe originali immunes evaserint: cuius reatu ut theolog<ic>o verbo utamur quicunque nascuntur infecti ac coinquinati, non immerito damnari creduntur, nisi iam vel divina benignitas, vel Circumcisio, vel Baptismus miserabilem prorsus et infelicem eorum mortem prevenerit, quemadmodum in epistola nostra, quam de his rebus alias ad te scripsimus, latius et uberius explicavimus ac paulo superius commemoravimus.
Atque haec habuimus quae interrogationibus tuis breviter responderemus. In quo quidem, si forte tibi penitus non satis fecerimus, quod fore existimamus et credimus, vane imperitorum et ignavorum hominum opinioni attribuas velim, cui interdum cedere et obsequi oportere veteres sapientes tradidere.
Et se così è, abbi patientia tanto che con la voce viva io ti possa ristorare, et allora abbondantemente suppliremo a ogni manchamento.

Firenze, Bibl. Medic. Laur., Plut. 90 sup. 30, ff. 4v-5rEt spero sarà presto, perché il nostro Agnolo Baldesi et io abbiamo diliberato di venirvi a vedere et starci un dì con voi, quando e' fia tornato di Mugello. Et io vi vengho volentieri ogni rispetto, et spetialmente per ritrovarmi un poco con Dietisalvi, il quale ti priegho saluti et conforti per mia parte in quel modo et in quella forma ti pare richieggha le laudabili conditioni della sua persona et la singulare affectione che, come tu sai, gli porto. Vale et me ut facis ama.
Datum Vacciani, die 8 octobris 1450.

  • Lettera 7

    La lettera è scritta da Vacciano, presso Firenze, dove "il Manetti aveva la villa e il più esteso dei poderi" (Cagni, Vespasiano, p. 125, n. 2).

  • Giannozzo Manetti

    Per il Manetti cfr. lettera 6.

  • "Due enim ambiguitates ... de parvulis ante Baptismum defunctis"

    La questione teologica riguarda i bambini morti prima del battesimo. Si tratta di uno dei punti del Concilio di Basilea, sessione XI del 4 febbraio 1442 a Firenze. Questo dibattito avvenne fra Giannozzo Manetti, Vespasiano, Donato Acciaiuoli e Angelo Baldesi durante una residenza estiva a Montegufoni, dello stesso anno. Sono rimaste, a documentare il dibattito, assieme a questa lettera, anche una missiva dell'Acciaiuoli al Manetti (Magl. VIII, 1390, ff. 33v-34v), del 20 settembre del 1450, e la risposta dello stesso Manetti dell'8 ottobre dello stesso anno (Naz. II, IV, 109, ff. 82-82v). Donato dice di credere, al pari di Vespasiano, che Dio non possa punire i bambini, colpevoli di un peccato di altri. Manetti non si trova invece d'accordo né con Vespasiano né con Donato, ritenendo, sulla scorta della tradizionale visione della Chiesa, che il peccato originale sia congenito alla nascita e solo il battesimo possa salvare gli esseri umani (cfr. Garin, Donato, p. 211 e Ganz, A Florentine, p. 376).

  • Agnolo Baldesi

    Mercante fiorentino, amico del Manetti, di Vespasiano e di Donato Acciaiuoli (sulla corrispondenza di quest'ultimo con il Baldesi cfr. Garin, Donato, p. 205, n. 9). Quando il Manetti partì per la prima ambasceria Veneziana, il Baldesi, con Vespasiano e Donato Acciaiuoli, lo accompagnarono fino a Scarperia (cfr. Cagni, Vespasiano, p. 127). Anche il Baldesi prese parte alla discussione di Montegufoni sul futuro dei bambini morti senza ricevere il sacramento del battesimo (cfr. Ganz, A Florentine, p. 376).

  • "Dietisalvi"

    Diotisalvi Neroni, importante uomo politico fiorentino e amico del Manetti. Nacque il 3 giugno 1403. Fu dei Priori nel 1433 e 1437, Gonfaloniere di Giustizia nel 1449 e 1454, più volte ambasciatore. Caduto in disgrazia presso Piero di Cosimo de' Medici, fu confinato in Sicilia il 6 settembre 1466. La figura di "Dietisalvi" è attestata nel Commentario della vita di Giannozzo Manetti (Vite, p. 1106 e p. 1115 [II, 572 e 581]) e nella vita di Donato Acciaiuoli (Vite, p. 592 e p. 593 [II, 27, n. 1]).