Angelus 
                  Vespasiano suo 
                  salutem 
                  plurimam dicit.
                Quamquam impresentiarum nihil haberem quod ad te scriberem, tecum 
                tamen litterarum silentio uti non potui, ne forte secundum Aristotelis 
                sententiam taciturnitatis diuturnitas utriusque nostrum amicitiam 
                dirimeret. Multas enim amicitias silentium dirimere vetus memorati 
                Philisophi sententia est. Quid igitur ad te scribam, nihil habens 
                quod scribam? Hoc solum scripsero, quod in huius epistolae meae 
                calce idcirco de industria apposui, ne tu pluribus aliis rebus 
                intentus memoriam mei absentis negligeres atque propterea oblivioni 
                traderes. Itaque, suavissime Vespasiane, quaeso, mei memor esto, 
                sicut ego tui memor sum.
                Vale, latine; χαíφε, graece; 
                , hebrayce. Iterum vale.
                Datum Vacciani, ubo soli in hac solitudine litterarum studiis 
                operam damus. Verbis meis studiosis pueris et adolescentibus salutem 
                dicito: de illis loquor, qui Academiam tuam frequentant.
                
              

