Metadati

  • Sender:Agnolo Manetti
  • Place:Vacciano
  • Date:1448?
  • Source:BAV
  • Manuscript:Reginense_Latino

Resource:Permalink

Tags - Entries

  • Persone
  • Nota

<< 44

45 - Agnolo Manetti a Vespasiano.
Vacciano, [1448?].

Roma, Biblioteca Apostolica Vaticana, Reg. lat. 1612, ff. 158-158v.


Ed. Cagni (1971), pp. 297-298.


Angelus Vespasiano suo salutem plurimam dicit.
Ad epistolam tuam nuper accepi mihi impresentiarum respondere cupienti, ac propterea quemadmodum atque et idonee responderem plurimum cogitanti, tria dumtaxat responsione digna forte videbantur. Primum enim erat de imperitiae tuae excusatione, secundum de doctrinae meae laudatione, tertium de mea personae tuae recordatione.
Cum igitur ad haec omnia brevissime respondere velim, ad primum illud de imperitia, tantum abesse dixerim ut epistola tua te imperitum fateatur, quod et peritiorem atque elegantiorem longe esse testetur quam numquam antea putassem.
Ad secundum de eruditione mea, vide - inquam - quantum tua erga me benivolentia te aberrare compulerit. Nam me litterarum penitus expertem et ignarum, et pene infantem ac paulo ante e puerili arithmeticae ludo ad primorum elementorum cognitionem fortuito evocatum fuisse non ignoras. Sed si quidquam in me verae laudis esset, quod nihil esse concedo, foret profecto - nisi ego de me fallor - egregia quedam et inexhausta legendi aviditas.
Ad tertium, ubi summis me praecibus exoras ut tui memor sim, vere tibi et polliceri et iurare possem, si liberet, quod sine ullis praecibus id totum, a me facile impetrasti. Nam et te unice diligo, et tui velud (!) amici mei memoriam corde ac mente servatam apud me semper perpetuoque contineo.
Vale, latine; χαíφε, graece; , hebrayce. Iterum vale.

  • Lettera 45

    Per la data della presente cfr. lettera 44. A supporto della datazione, il Cagni rileva il dirsi ancora giovane e inesperto da parte di Agnolo ("Nam me litterarum penitus expertem et ignarum, et pene infantem ac paulo ante e puerili arithmeticae ludo ad primorum elementorum cognitionem fortuito evocatum fuisse non ignoras"). Tale potrebbe però essere anche immagine metaforica, tipico espediente della diminutio suis.

  • "Angelus"

    Agnolo Manetti (cfr. lettera 44).

  • "graece; [...] hebrayce"

    Spazio lasciato in bianco dal copista che evidentemente non intendeva l'ebraico.