Suscepi, una cum litteris tuis, Philippicas
Ciceronis et De primo
Bello Punico <et> Historiam
Leonardi. Caroli
nunc Vitam expecto et Emilium
Probum aliosque itidem libros quos superioribus
litteris nominavi. Cupio enim hoc meo semestri imperio
non solum recte, ut debeo et ut plerique solent, magistratum
gerere, sed etiam quod multi vellent, pauci possunt aliquid
laude et <me>moria
dignum conficere. Sed vereor ne occupationes curie et multa
que in dies eveniunt inimica ocio et a litteris aliena, huic
mee voluntati adversentur. Enitar tamen id parum temporis, quod
mihi a negocijs et ab his molestijs supererit, ad scribendum
precipue legendum conferre. Tu vero ne mihi instrumenta desint,
pro tua in me benivolentia operam dabis, ut ceteri libri quibus
indigeo ad nos quam primum deferantur. Vale.
Puppij, die 10
Julij 1462.