Reverende
in Christo Pater et Domine, humili commendatione premissa et
cetera.
Pauci sunt dies elapsi, quod ego dedi litteras Dominationi
Vestre et illis significavi qualiter consignaveram Gerozo
de Pillis quatuor volumina Commentariorum
Sancti Jheronimi et in Novum et in Vetus Testamentum:
que quidem maxima cum difficultate ut transcriberentur procuravi.
Putabam ultra verum pretium consequi debere a Dominatione
Vestra pro meo labore aliquid mercedis et dono; verum
hoc non solum consecutus sum, attamen de vero pretio et capitali
michi deest; et de hac re non ut debeo, sed ut possum sum contentus.
Feceram principiare Comentum
Jheronimi super Isaiam et nunc est expletum. Si Dominatio
Vestra illud vult quemadmodum in nota mihi tradita propria
manu Dominationi
Vestre scripta continetur - certiorari expecto. In illa
enim nota continetur quod, preter Commentum
super Ezechiele quod Dominatio
Vestra dixit apud se habere, ego facerem alios
super Scriptura Sancta inclusive
super Veteri et Novo Testamento.
Restant preterea in manibus meis Jheronimus
super Isaiam prefatus et super
Matteo et Marcho; et de istis duobus pretium
mihi adhuc solvi debet: de quibus oro Dominationem
Vestram ut faciatis mihi fieri debitum, ad hoc ut possim
de Dominatione
Vestra bene mereri et eiusdem laudes referre, quemadmodum
usque ad hec tempora contigit. Et si Dominatio
Vestra vult residuum super Sancta
Scriptura, paratus sum providere quod Dominatio
Vestra habeat id quod nullus in Italia alter unquam habuit
nec habet. In super rogo Dominationem
Vestram quod provideat pro illo Eusebio
Panfilo De preparatione Evangelica: nam, si illud vultis,
habeo optimum et quam primum transmittam.
Ego me Dominationi
Vestre plurimum recommitto.
Florentie, die 10
januarij 1460.
Excelse
Vestre Reverende Dominationis Servus
Vespasianus librarius
[a tergo]
Reverendo in Christo Patri et Domino, Domino Joanni
Episcopo Atrabatensi dignissimo ac Sanctissimi
Domini Nostri Referendario, Domino meo singularissimo.